monumenta.ch > Plinius > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 29, 18
{VIII} non tamen illud intuemur; adeo blanda est sperandi pro se cuique dulcedo. nulla praeterea lex, quae puniat inscitiam capitalem, nullum exemplum vindictae. discunt periculis nostris et experimenta per mortes agunt, medicoque tantum hominem occidisse inpunitas summa est. quin immo transit convitium et inteperantia culpatur, ultroque qui periere arguuntur. sed decuriae pro more censuris principum examinantur, inquisitio per parietes agitur, et qui de nummo iudicet a Gadibus columnisque Herculis arcessitur, de exilio vero non nisi XLV electis viris datur tabella: